Libro 3, Par. 39 - Studentville

Libro 3, Par. 39

Sed magis oboedienter

uentum in curiam esse quam obnoxie dictas sententias accepimus. L. Valerium Potitum proditum memoriae est post relationem Ap.

Claudi, priusquam ordine sententiae rogarentur, postulando ut de re publica liceret dicere, prohibentibus minaciter decemuiris

proditurum se ad plebem denuntiantem, tumultum exciuisse. Nec minus ferociter M. Horatium Barbatum isse in certamen, decem

Tarquinios appellantem admonentemque Valeriis et Horatiis ducibus pulsos reges. Nec nominis homines tum pertaesum esse, quippe

quo Iouem appellari fas sit, quo Romulum, conditorem urbis, deincepsque reges, quod sacris etiam ut sollemne retentum sit:

superbiam uiolentiamque tum perosus regis. Quae si in rege tum aut in filio regis ferenda non fuerint, quem eadem laturum in

tot priuatis? Viderent ne uetando in curia libere homines loqui extra curiam etiam mouerent uocem; neque se uidere qui sibi

minus priuato ad contionem populum uocare quam illis senatum cogere liceat. Ubi uellent experirentur quanto fortior dolor

libertate sua uindicanda quam cupiditas in iniusta dominatione esset. De bello Sabino eos referre, tamquam maius ullum populo

Romano bellum sit quam cum iis qui legum ferendarum causa creati nihil iuris in ciuitate reliquerint; qui comitia, qui annuos

magistratus, qui uicissitudinem imperitandi, quod unum exaequandae sit libertatis, sustulerint; qui priuati fasces et regium

imperium habeant. Fuisse regibus exactis patricios magistratus; creatos postea post secessionem plebis plebeios; cuius illi

partis essent, rogitare. Populares? Quid enim eos per populum egisse? Optimates? Qui anno iam prope senatum non habuerint, tunc

ita habeant ut de re publica loqui prohibeant? Ne nimium in metu alieno spei ponerent; grauiora quae patiantur uideri iam

hominibus quam quae metuant.

  • Latino
  • Ab urbe condita
  • Livio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti