Libro 3, Par. 40 - Studentville

Libro 3, Par. 40

Haec vociferante Horatio cum decemuiri nec

irae nec ignoscendi modum reperirent nec quo euasura res esset cernerent, C. Claudi, qui patruus Appi decemuiri erat, oratio

fuit precibus quam iurgio similior, orantis per sui fratris parentisque eius manes ut ciuilis potius societatis in qua natus

esset, quam foederis nefarie icti cum collegis meminisset. Multo id magis se illius causa orare quam rei publicae; quippe rem

publicam, si a uolentibus nequeat, ab inuitis ius expetituram; sed ex magno certamine magnas excitari ferme iras; earum euentum

se horrere. Cum aliud praeterquam de quo rettulissent decemuiri dicere prohiberent, Claudium interpellandi uerecundia fuit.

Sententiam igitur peregit nullum placere senatus consultum fieri. Omnesque ita accipiebant priuatos eos a Claudio iudicatos;

multique ex consularibus uerbo adsensi sunt. Alia sententia, asperior in speciem, uim minorem aliquanto habuit, quae patricios

coire ad prodendum interregem iubebat. Censendo enim quodcumque, magistratus esse qui senatum haberent iudicabat, quos priuatos

fecerat auctor nullius senatus consulti faciendi. Ita labente iam causa decemuirorum, L. Cornelius Maluginensis, M. Corneli

decemuiri frater, cum ex consularibus ad ultimum dicendi locum consulto seruatus esset, simulando curam belli fratrem

collegasque eius tuebatur, quonam fato incidisset mirari se dictitans ut decemuiros, qui decemuiratum petissent–aut soli ii

aut maxime–oppugnarent; aut quid ita, cum per tot menses uacua ciuitate nemo iustine magistratus summae rerum praeessent

controuersiam fecerit, nunc demum cum hostes prope ad portas sint, ciuiles discordias serant, nisi quod in turbido minus

perspicuum fore putent quid agatur. Ceterum–nonne enim maiore cura occupatis animis uerum esse praeiudicium rei tantae

auferri?–sibi placere de eo quod Valerius Horatiusque ante idus Maias decemuiros abisse magistratu insimulent, bellis quae

immineant perfectis, re publica in tranquillum redacta, senatu disceptante agi, et iam nunc ita se parare Ap. Claudium ut

comitiorum quae decemuiris creandis decemuirum ipse habuerit sciat sibi rationem reddendam esse utrum in unum annum creati

sint, an donec leges quae deessent perferrentur. In praesentia omnia praeter bellum omitti placere; cuius si falso famam

uolgatam, uanaque non nuntios solum sed Tusculanorum etiam legatos attulisse putent, speculatores mittendos censere qui certius

explorata referant: sin fides et nuntiis et legatis habeatur, dilectum primo quoque tempore haberi et decemuiros quo cuique

eorum uideatur exercitus ducere, nec rem aliam praeuerti.

  • Latino
  • Ab urbe condita
  • Livio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti