Libro 3, Par. da 1 a 5 - Studentville

Libro 3, Par. da 1 a 5

Paragrafo 1
P. Scipionem Marce fili eum qui primus Africanus appellatus

est dicere solitum scripsit Cato qui fuit eius fere aequalis numquam se minus otiosum esse quam cum otiosus nec minus solum

quam cum solus esset. Magnifica vero vox et magno viro ac sapiente digna; quae declarat illum et in otio de negotiis cogitare

et in solitudine secum loqui solitum ut neque cessaret umquam et interdum conloquio alterius non egeret. Ita duae res quae

languorem adferunt ceteris illum acuebant otium et solitudo. Vellem nobis hoc idem vere dicere liceret sed si minus imitatione

tantam ingenii praestantiam consequi possumus voluntate certe proxime accedimus. Nam et a re publica forensibusque negotiis

armis impiis vique prohibiti otium persequimur et ob eam causam urbe relicta rura peragrantes saepe soli

sumus.

Paragrafo 2
Sed nec hoc otium cum Africani otio nec haec solitudo cum illa

comparanda est. Ille enim requiescens a rei publicae pulcherrimis muneribus otium sibi sumebat aliquando et coetu hominum

frequentiaque interdum tamquam in portum se in solitudinem recipiebat nostrum autem otium negotii inopia non requiescendi

studio constitutum est. Extincto enim senatu deletisque iudiciis quid est quod dignum nobis aut in curia aut in foro agere

possimus?

Paragrafo 3
Ita qui in maxima celebritate atque in oculis civium quondam

vixerimus nunc fugientes conspectum sceleratorum quibus omnia redundant abdimus nos quantum licet et saepe soli sumus. Sed quia

sic ab hominibus doctis accepimus non solum ex malis eligere minima oportere sed etiam excerpere ex his ipsis si quid inesset

boni propterea et otio fruor non illo quidem quo debeat is qui quondam peperisset otium civitati nec eam solitudinem languere

patior quam mihi adfert necessitas non voluntas.

Paragrafo 4
Quamquam Africanus

maiorem laudem meo iudicio assequebatur. Nulla enim eius ingenii monumenta mandata litteris nullum opus otii nullum solitudinis

munus extat; ex quo intellegi debet illum mentis agitatione investigationeque earum rerum quas cogitando consequebatur nec

otiosum nec solum umquam fuisse; nos autem qui non tantum roboris habemus ut cogitatione tacita a solitudine abstrahamur ad

hanc scribendi operam omne studium curamque convertimus. Itaque plura brevi tempore eversa quam multis annis stante re publica

scripsimus.

Paragrafo 5
Sed cum tota philosophia mi Cicero frugifera et fructuosa nec

ulla pars eius inculta ac deserta sit tum nullus feracior in ea locus est nec uberior quam de officiis a quibus constanter

honesteque vivendi praecepta ducuntur. Quare quamquam a Cratippo nostro principe huius memoriae philosophorum haec te assidue

audire atque accipere confido tamen conducere arbitror talibus aures tuas vocibus undique circumsonare nec eas si fieri possit

quicquam aliud audire.

  • Latino
  • De Officiis
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti