Libro 3, Par. da 36 a 40 - Studentville

Libro 3, Par. da 36 a 40

Paragrafo 36
Quare error hominum non proborum cum aliquid quod utile visum est arripuit id continuo

secernit ab honesto. Hinc sicae hinc venena hinc falsa testamenta nascuntur hinc furta peculatus expilationes direptionesque

sociorum et civium hinc opum nimiarum potentiae non ferendae postremo etiam in liberis civitatibus regnandi existunt

cupiditates quibus nihil nec taetrius nec foedius excogitari potest. Emolumenta enim rerum fallacibus iudiciis vident poenam

non dico legum quam saepe perrumpunt sed ipsius turpitudinis quae acerbissima est non

vident.

Paragrafo 37
Quam ob rem hoc quidem deliberantium genus pellatur e medio ( est

enim totum sceleratum et impium) qui deliberant utrum id sequantur quod honestum esse videant an se scientes scelere

contaminent; in ipsa enim dubitatione facinus inest etiamsi ad id non pervenerint. Ergo ea deliberanda omnino non sunt in

quibus est turpis ipsa deliberatio.

Paragrafo 38
Atque etiam ex omni deliberatione

celandi et occultandi spes opinioque removenda est; satis enim nobis si modo in philosophia aliquid profecimus persuasum esse

debet si omnes deos hominesque celare possimus nihil tamen avare nihil iniuste nihil libidinose nihil incontinenter esse

faciendum. Hinc ille Gyges inducitur a Platone qui cum terra discessisset magnis quibusdam imbribus descendit in illum hiatum

aeneumque equum ut ferunt fabulae animadvertit cuius in lateribus fores essent; quibus apertis corpus hominis mortui vidit

magnitudine invisitata anulumque aureum in digito; quem ut detraxit ipse induit (erat autem regius pastor) tum in concilium se

pastorum recepit. Ibi cum palam eius anuli ad palmam converterat a nullo videbatur ipse autem omnia videbat; idem rursus

videbatur cum in locum anulum inverterat. Itaque hac oportunitate anuli usus reginae stuprum intulit eaque adiutrice regem

dominum interemit sustulit quos obstare arbitrabatur nec in his eum facinoribus quisquam potuit videre. Sic repente anuli

beneficio rex exortus est Lydiae. Hunc igitur ipsum anulum si habeat sapiens nihil plus sibi licere putet peccare quam si non

haberet; honesta enim bonis viris non occulta quaeruntur.

Paragrafo 39
Atque hoc loco

philosophi quidam minime mali illi quidem sed non satis acuti fictam et commenticiam fabulam prolatam dicunt a Platone quasi

vero ille aut factum id esse aut fieri potuisse defendat. Haec est vis huius anuli et huius exempli: si nemo sciturus nemo ne

suspicaturus quidem sit cum aliquid divitiarum potentiae dominationis libidinis causa feceris si id diis hominibusque futurum

sit semper ignotum sisne facturus? Negant id fieri posse. Quamquam potest id quidem sed quaero quod negant posse id si posset

quidnam facerent. Urgent rustice sane. Negant enim posse et in eo perstant hoc verbum quid valeat non vident. Cum enim

quaerimus si celare possint quid facturi sint non quaerimus possintne celare sed tamquam tormenta quaedam adhibemus ut si

responderint se impunitate proposita facturos quod expediat facinorosos se esse fateantur si negent omnia turpia per se ipsa

fugienda esse concedant. Sed iam ad propositum revertamur.

Paragrafo 40
Incidunt

multae saepe causae quae conturbent animos utilitatis specie non cum hoc deliberetur relinquendane sit honestas propter

utilitatis magnitudinem (nam id quidem improbum est) sed illud possitne id quod utile videatur fieri non turpiter. Cum

Collatino collegae Brutus imperium abrogabat poterat videri facere id iniuste; fuerat enim in regibus expellendis socius Bruti

consiliorum et adiutor. Cum autem consilium hoc principes cepissent cognationem Superbi nomenque Tarquiniorum et memoriam regni

esse tollendam quod erat utile patriae consulere id erat ita honestum ut etiam ipsi Collatino placere deberet. Itaque utilitas

valuit propter honestatem sine qua ne utilitas quidem esse potuisset.

  • Latino
  • De Officiis
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti