Libro 3, Par. da 46 a 50 - Studentville

Libro 3, Par. da 46 a 50

Paragrafo 46
Cum igitur id quod utile videtur in amicitia cum eo quod

honestum est comparatur iaceat utilitatis species valeat honestas. Cum autem in amicitia quae honesta non sunt postulabuntur

religio et fides anteponatur amicitiae; sic habebitur is quem exquirimus dilectus officii. Sed utilitatis specie in republica

saepissime peccatur ut in Corinthi disturbatione nostri; durius etiam Athenienses qui sciverunt ut Aeginetis qui classe

valebant pollices praeciderentur. Hoc visum est utile; nimis enim imminebat propter propinquitatem Aegina Piraeo. Sed nihil

quod crudele utile; est enim hominum naturae quam sequi debemus maxima inimica

crudelitas.

Paragrafo 47
Male etiam qui peregrinos urbibus uti prohibent eosque

exterminant ut Pennus apud patres nostros Papius nuper. Nam esse pro cive qui civis non sit rectum est non licere quam legem

tulerunt sapientissimi consules Crassus et Scaevola. Usu vero urbis prohibere peregrinos sane inhumanum est. Illa praeclara in

quibus publicae utilitatis species prae honestate contemnitur. Plena exemplorum est nostra res publica cum saepe tum maxime

bello Punico secundo quae Cannensi calamitate accepta maiores animos habuit quam unquam rebus secundis; nulla timoris

significatio nulla mentio pacis. Tanta vis est honesti ut speciem utilitatis

obscuret.

Paragrafo 48
Athenienses cum Persarum impetum nullo modo possent sustinere

statuerentque ut urbe relicta coniugibus et liberis Troezene depositis naves conscenderent libertatemque Graeciae classe

defenderent Cyrsilum quendam suadentem ut in urbe manerent Xerxemque reciperent lapidibus obruerunt. Atque ille utilitatem

sequi videbatur sed ea nulla erat repugnante honestate.

Paragrafo 49
Themistocles post

victoriam eius belli quod cum Persis fuit dixit in contione se habere consilium rei publicae salutare sed id sciri non opus

esse; postulavit ut aliquem populus daret quicum communicaret; datus est Aristides. Huic ille classem Lacedaemoniorum quae

subducta esset ad Gytheum clam incendi posse quo facto frangi Lacedaemoniorum opes necesse esset. Quod Aristides cum audisset

in contionem magna exspectatione venit dixitque perutile esse consilium quod Themistocles adferret sed minime honestum. Itaque

Athenienses quod honestum non esset id ne utile quidem putaverunt totamque eam rem quam ne audierant quidem auctore Aristide

repudiaverunt. Melius hi quam nos qui piratas immunes socios vectigales habemus. Maneat ergo quod turpe sit id numquam esse

utile ne tum quidem cum id quod utile esse putes adipiscare; hoc enim ipsum utile putare quod turpe sit calamitosum

est.

Paragrafo 50
Sed incidunt ut supra dixi saepe causae cum repugnare utilitas

honestati videatur ut animadvertendum sit repugnetque plane an possit cum honestate coniungi. Eius generis hae sunt

quaestiones: Si exempli gratia vir bonus Alexandrea Rhodum magnum frumenti numerum advexerit in Rhodiorum inopia et fame

summaque annonae caritate si idem sciat complures mercatores Alexandrea solvisse navesque in cursu frumento onustas petentes

Rhodum viderit dicturusne sit id Rhodiis an silentio suum quam plurimo venditurus? Sapientem et bonum virum fingimus; de eius

deliberatione et consultatione quaerimus qui celaturus Rhodios non sit si id turpe iudicet sed dubitet an turpe non

sit.

  • Latino
  • De Officiis
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti