Paragrafo 6
Quod cum omnibus est faciendum qui vitam honestam ingredi cogitant tum haud scio an nemini
potius quam tibi. Sustines enim non parvam expectationem imitandae industriae nostrae magnam honorum non nullam fortasse
nominis. Suscepisti onus praeterea grave et Athenarum et Cratippi; ad quos cum tamquam ad mercaturam bonarum artium sis
profectus inanem redire turpissimum est dedecorantem et urbis auctoritatem et magistri. Quare quantum coniti animo potes
quantum labore contendere si discendi labor est potius quam voluptas tantum fac ut efficias neve committas ut cum omnia
suppeditata sint a nobis tute tibi defuisse videare. Sed haec hactenus; multa enim saepe ad te cohortandi gratia scripsimus;
nunc ad reliquam partem propositae divisionis revertamur.
Paragrafo 7
Panaetius igitur
qui sine controversia de officiis accuratissime disputavit quemque nos correctione quadam adhibita potissimum secuti sumus
tribus generibus propositis in quibus deliberare homines et consultare de officio solerent uno cum dubitarent honestumne id
esset de quo ageretur an turpe altero utilene esset an inutile tertio si id quod speciem haberet honesti pugnaret cum eo quod
utile videretur quomodo ea discerni oporteret de duobus generibus primis tribus libris explicavit de tertio autem genere
deinceps se scripsit dicturum nec exsolvit id quod promiserat.
Paragrafo 8
Quod eo
magis miror quia scriptum a discipulo eius Posidonio est triginta annis vixisse Panaetium posteaquam illos libros edidisset.
Quem locum miror a Posidonio breviter esse tactum in quibusdam commentariis praesertim cum scribat nullum esse locum in tota
philosophia tam necessarium.
Paragrafo 9
Minime vero assentior iis qui negant eum
locum a Panaetio praetermissum sed consulto relictum nec omnino scribendum fuisse quia numquam posset utilitas cum honestate
pugnare. De quo alterum potest habere dubitationem adhibendumne fuerit hoc genus quod in divisione Panaetii tertium est an
plane omittendum alterum dubitari non potest quin a Panaetio susceptum sit sed relictum. Nam qui e divisione tripertita duas
partes absolverit huic necesse est restare tertiam; praeterea in extremo libro tertio de hac parte pollicetur se deinceps esse
dicturum.
Paragrafo 10
Accedit eodem testis locuples Posidonius qui etiam scribit in
quadam epistola P. Rutilium Rufum dicere solere qui Panaetium audierat ut nemo pictor esset inventus qui in Coa Venere eam
partem quam Apelles inchoatam reliquisset absolveret (oris enim pulchritudo reliqui corporis imitandi spem auferebat) sic ea
quae Panaetius praetermisisset [et non perfecisset] propter eorum quae perfecisset praestantiam neminem
persecutum.
- Latino
- De Officiis
- Cicerone