Paragrafo 71
Quocirca astutiae tollendae sunt eaque malitia quae
vult illa quidem videri se esse prudentiam sed abest ab ea distatque plurimum; prudentia est enim locata in dilectu bonorum et
malorum malitia si omnia quae turpia sunt mala sunt mala bonis ponit ante. Nec vero in praediis solum ius civile ductum a
natura malitiam fraudemque vindicat sed etiam in mancipiorum venditione venditoris fraus omnis excluditur. Qui enim scire
debuit de sanitate de fuga de furtis praestat edicto aedilium. Heredum alia causa
est.
Paragrafo 72
Ex quo intellegitur quoniam iuris natura fons sit hoc secundum
naturam esse neminem id agere ut ex alterius praedetur inscitia. Nec ulla pernicies vitae maior inveniri potest quam in malitia
simulatio intellegentiae ex quo ista innumerabilia nascuntur ut utilia cum honestis pugnare videantur. Quotus enim quisque
reperietur qui impunitate et ignoratione omnium proposita abstinere possit iniuria.
Paragrafo
73
Periclitemur si placet et in iis quidem exemplis in quibus peccari volgus hominum fortasse non putet. Neque enim de
sicariis veneficis testamentariis furibus peculatoribus hoc loco disserendum est qui non verbis sunt et disputatione
philosophorum sed vinclis et carcere fatigandi sed haec consideremus quae faciunt ii qui habentur boni. L. Minuci Basili
locupletis hominis falsum testamentum quidam e Graecia Romam attulerunt. Quod quo facilius obtinerent scripserunt heredes secum
M. Crassum et Q. Hortensium homines eiusdem aetatis potentissimos. Qui cum illud falsum esse suspicarentur sibi autem nullius
essent conscii culpae alieni facinoris munusculum non repudiaverunt. Quid ergo? Satin est hoc ut non deliquisse videantur? Mihi
quidem non videtur quamquam alterum vivum amavi alterum non odi mortuum.
Paragrafo
74
Sed cum Basilus M. Satrium sororis filium nomen suum ferre voluisset eumque fecisset heredem (hunc dico patronum
agri Piceni et Sabini; o turpe notam temporum [nomen illorum]!) non erat aequum principes civis rem habere ad Satrium nihil
praeter nomen pervenire. Etenim si is qui non defendit iniuriam neque propulsat a suis cum potest iniuste facit ut in primo
libro disserui qualis habendus est is qui non modo non repellit sed etiam adiuvat iniuriam? Mihi quidem etiam verae hereditates
non honestae videntur si sunt malitiosis blanditiis officiorum non veritate sed simulatione quaesitae. Atqui in talibus rebus
aliud utile interdum aliud honestum videri solet. Falso; nam eadem utilitatis quae honestatis est
regula.
Paragrafo 75
Qui hoc non perviderit ab hoc nulla fraus aberit nullum facinus.
Sic enim cogitans “est istuc quidem honestum verum hoc expedit” res a natura copulatas audebit errore divellere qui fons est
fraudium maleficiorum scelerum omnium. Itaque si vir bonus habeat hanc vim ut si digitis concrepuerit possit in locupletium
testamenta nomen eius inrepere hac vi non utatur ne si exploratum quidem habeat id omnino neminem umquam suspicaturum. At dares
hanc vim M. Crasso ut digitorum percussione heres posset scriptus esse qui re vera non esset heres in foro mihi crede saltaret.
Homo autem iustus isque quem sentimus virum bonum nihil cuiquam quod in se transferat detrahet. Hoc qui admiratur is se quid
sit vir bonus nescire fateatur.
- Latino
- De Officiis
- Cicerone