Libro 3, Par. da 81 a 85 - Studentville

Libro 3, Par. da 81 a 85

Paragrafo 81
Haec sunt quae conturbent in deliberatione non numquam cum id in quo violatur aequitas

non ita magnum illud autem quod ex eo paritur permagnum videtur ut Mario praeripere collegis et tribunis plebi popularem

gratiam non ita turpe consulem ob eam rem fieri quod sibi tum proposuerat valde utile videbatur. Sed omnium una regula est quam

tibi cupio esse notissimam: aut illud quod utile videtur turpe ne sit aut si turpe est ne videatur esse utile. Quid igitur?

possumusne aut illum Marium virum bonum iudicare aut hunc? Explica atque excute intellegentiam tuam ut videas quae sit in ea

[species] forma et notio viri boni. Cadit ergo in virum bonum mentiri emolumenti sui causa criminari praeripere fallere? Nihil

profecto minus.

Paragrafo 82
Est ergo ulla res tanti aut commodum ullum tam expetendum

ut viri boni et splendorem et nomen amittas? Quid est quod afferre tantum utilitas ista quae dicitur possit quantum auferre si

boni viri nomen eripuerit fidem iustitiamque detraxerit? Quid enim interest utrum ex homine se convertat quis in beluam an

hominis figura immanitatem gerat beluae?
Quid? qui omnia recta et honesta neglegunt dummodo potentiam consequantur nonne

idem faciunt quod is qui etiam socerum habere voluit eum cuius ipse audacia potens esset. Utile ei videbatur plurimum posse

alterius invidia. Id quam iniustum in patriam et quam turpe esset non videbat. Ipse autem socer in ore semper Graecos versus de

Phoenissis habebat quos dicam ut potero; incondite fortasse sed tamen ut res possit intellegi:
‘Nam si violandum est ius

regnandi gratia
Violandum est; aliis rebus pietatem colas.’
Capitalis Eteocles vel potius Euripides qui id unum quod

omnium sceleratissimum fuerit exceperit.

Paragrafo 83
Quid igitur minuta colligimus

hereditates mercaturas venditiones fraudulentas? Ecce tibi qui rex populi Romani dominusque omnium gentium esse concupiverit

idque perfecerit. Hanc cupiditatem si honestam quis esse dicit amens est; probat enim legum et libertatis interitum earumque

oppressionem taetram et detestabilem gloriosam putat. Qui autem fatetur honestum non esse in ea civitate quae libera fuerit

quaeque esse debeat regnare sed ei qui id facere possit esse utile qua hunc obiurgatione aut quo potius convitio a tanto errore

coner avellere? Potest enim di immortales cuiquam esse utile foedissimum et taeterrimum parricidium patriae quamvis is qui se

eo obstrinxerit ab oppressis civibus parens nominetur? Honestate igitur dirigenda utilitas est et quidem sic ut haec duo verbo

inter se discrepare re unum sonare videantur.

Paragrafo 84
Non habeo ad volgi

opinionem quae maior utilitas quam regnandi esse possit nihil contra inutilius ei qui id iniuste consecutus sit invenio cum ad

veritatem coepi revocare rationem. Possunt enim cuiquam esse utiles angores sollicitudines diurni et nocturni metus vita

insidiarum periculorumque plenissima? ‘Multi iniqui atque infideles regno pauci benivoli’ inquit Accius. At cui regno? quod a

Tantalo et Pelope proditum iure optinebatur. Nam quanto plures ei regi putas qui exercitu populi Romani populum ipsum Romanum

oppressisset civitatemque non modo liberam sed etiam gentibus imperantem servire sibi coegisset?

Paragrafo 85
Hunc tu quas conscientiae labes in animo censes habuisse quae vulnera?

Cuius autem vita ipsi potest utilis esse cum eius vitae ea condicio sit ut qui illam eripuerit in maxima et gratia futurus sit

et gloria? Quod si haec utilia non sunt quae maxime videntur quia plena sunt dedecoris ac turpitudinis satis persuasum esse

debet nihil esse utile quod non honestum sit.

  • Latino
  • De Officiis
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti