Paragrafo 86
Quamquam id quidem cum
saepe alias tum Pyrrhi bello a C. Fabricio consule iterum et a senatu nostro iudicatum est. Cum enim rex Pyrrhus populo Romano
bellum ultro intulisset cumque de imperio certamen esset cum rege generoso ac potente perfuga ab eo venit in castra Fabricii
eique est pollicitus si praemium sibi proposuisset se ut clam venisset sic clam in Pyrrhi castra rediturum et eum veneno
necaturum. Hunc Fabricius reducendum curavit ad Pyrrhum idque eius factum laudatum a senatu est. Atqui si speciem utilitatis
opinionemque quaerimus magnum illud bellum perfuga unus et gravem adversarium imperii sustulisset sed magnum dedecus et
flagitium quicum laudis certamen fuisset eum non virtute sed scelere superatum.
Paragrafo
87
Utrum igitur utilius vel Fabricio qui talis in hac urbe qualis Aristides Athenis fuit vel senatui nostro qui
numquam utilitatem a dignitate seiunxit armis cum hoste certare an venenis? Si gloriae causa imperium expetundum est scelus
absit in quo non potest esse gloria; sin ipsae opes expetuntur quoquo modo non poterunt utiles esse cum infamia. Non igitur
utilis illa L. Philippi Q. f. sententia quas civitates L. Sulla pecunia accepta ex senatus consulto liberavisset ut eae rursus
vectigales essent neque iis pecuniam quam pro libertate dederant redderemus. Ei senatus est assensus. Turpe imperio! Piratarum
enim melior fides quam senatus. ‘At aucta vectigalia utile igitur.’ Quousque audebunt dicere quicquam utile quod non
honestum?
Paragrafo 88
Potest autem ulli imperio quod gloria debet fultum esse et
benevolentia sociorum utile esse odium et infamia? Ego etiam cum Catone meo saepe dissensi. Nimis mihi praefracte videbatur
aerarium vectigaliaque defendere omnia publicanis negare multa sociis cum in hos benefici esse deberemus cum illis sic agere ut
cum colonis nostris soleremus eoque magis quod illa ordinum coniunctio ad salutem rei publicae pertinebat. Male etiam Curio cum
causam Transpadanorum aequam esse dicebat semper autem addebat “vincat utilitas”. Potius doceret non esse aequam quia non esset
utilis rei publicae quam cum utilem diceret non esse aequam fateretur.
Paragrafo
89
Plenus est sextus liber de officiis Hecatonis talium quaestionum sitne boni viri in maxima caritate annonae
familiam non alere. In utramque partem disputat sed tamen ad extremum utilitate ut putat officium dirigit magis quam
humanitate. Quaerit si in mari iactura facienda sit equine pretiosi potius iacturam faciat an servuli vilis. Hic alio res
familiaris alio ducit humanitas. “Si tabulam de naufragio stultus arripuerit extorquebitne eam sapiens si potuerit?” Negat quia
sit iniurium. Quid? dominus navis eripietne suum? Minime non plus quam navigantem in alto eicere de navi velit quia sua sit.
Quoad enim perventum est eo quo sumpta navis est non domini est navis sed
navigantium.
Paragrafo 90
Quid? si una tabula sit duo naufragi eique sapientes sibine
uterque rapiat an alter cedat alteri? Cedat vero sed ei cuius magis intersit vel sua vel rei publicae causa vivere. Quid? si
haec paria in utroque? Nullum erit certamen sed quasi sorte aut micando victus alteri cedet alter Quid? si pater fana expilet
cuniculos agat ad aerarium indicetne id magistratibus filius? Nefas id quidem est quin etiam defendat patrem si arguatur. Non
igitur patria praestat omnibus officiis? Immo vero sed ipsi patriae conducit pios habere cives in parentes. Quid? si tyrannidem
occupare si patriam prodere conabitur pater silebitne filius? Immo vero obsecrabit patrem ne id faciat. Si nihil proficiet
accusabit minabitur etiam; ad extremum si ad perniciem patriae res spectabit patriae salutem anteponet saluti
patris.
- Latino
- De Officiis
- Cicerone