Libro 3, Paragrafo 1 - Studentville

Libro 3, Paragrafo 1

Antio capto T. Aemilius et Q. Fabius consules fiunt. Hic erat Fabius qui unus exstinctae ad Cremeram genti superfuerat. Iam priore consulatu Aemilius dandi agri plebi fuerat auctor; itaque secundo quoque consulatu eius et agrarii se in spem legis erexerant et tribuni rem contra consules saepe temptatam adiutore utique consule obtineri posse rati suscipiunt et consul manebat in sententia sua. Possessores et magna pars patrum tribuniciis se iactare actionibus principem ciuitatis et largiendo de alieno popularem fieri querentes totius inuidiam rei a tribunis in consulem auerterant. Atrox certamen aderat ni Fabius consilio neutri parti acerbo rem expedisset: T. Quincti ductu et auspicio agri captum priore anno aliquantum a Volscis esse; Antium opportunam et maritimam urbem coloniam deduci posse; ita sine querellis possessorum plebem in agros ituram ciuitatem in concordia fore. Haec sententia accepta est. Triumuiros agro dando creat T. Quinctium A. Verginium P. Furium; iussi nomina dare qui agrum accipere uellent. Fecit statim ut fit fastidium copia adeoque pauci nomina dedere ut ad explendum numerum coloni Volsci adderentur; cetera multitudo poscere Romae agrum malle quam alibi accipere. Aequi a Q. Fabio—is eo cum exercitu uenerat—pacem petiere inritamque eam ipsi subita incursione in agrum Latinum fecere.

  • Latino
  • Ab urbe condita
  • Livio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti