Libro 3, Paragrafo 20 - Studentville

Libro 3, Paragrafo 20

Namque ut C. Flaminium atque ea quae iam prisca videntur propter vetustatem relinquam quid iuris bonis viris Tiberi Gracchi tribunatus reliquit? Etsi quinquennio ante D[ecim]um Brutum et P. Scipionem consules — quos et quantos viros! — homo omnium infimus et sordidissimus tribunus plebis C. Curiatius in vincula coniecit quod ante factum non erat. C. vero Gracchi tribunatus sicis quas ipse se proiecisse in forum dixit quibus digladiarentur inter se cives nonne omnem rei publicae statum perturbavit? Quid iam de Saturnino Sulpicio reliquis dicam? Quos ne depellere quidem a se sine ferro potuit res publica.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti