Libro 2, Paragrafo 30 - Studentville

Libro 2, Paragrafo 30

Quod sequitur vero non solum ad religionem pertinet sed etiam ad civitatis statum ut sine iis qui sacris publice praesint religioni privatae satis facere non possint. Continet enim rem publicam consilio et auctoritate optimatium semper populum indigere discriptioque sacerdotum nullum iustae religionis genus praetermittit. Nam sunt ad placandos deos alii constituti qui sacris praesint sollemnibus ad interpretanda alii praedicta vatium neque multorum ne esset infinitum neque ut ea ipsa quae suscepta publice essent quisquam extra conlegium nosset

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti