Libro 2, Paragrafo 46 - Studentville

Libro 2, Paragrafo 46

Atticus: Ita credo. Sed tamen hoc magis eas res et memini et specto quod et ad pontificium ius et ad civile pertinent.

Marcus: Vero et a peritissimis sunt istis de rebus et responsa et scripta multa et ego in hoc omni sermone nostro quod ad cumque legis genus me disputatio nostra deduxerit tractabo quoad potero eius ipsius generis ius civile nostrum sed ita locus ut ipse notus sit ex quo ducatur quaeque pars iuris ut non difficile sit qui modo ingenio possit moveri quaecumque nova causa consultatiove acciderit eius tenere ius quom scias a quo sit capite repetendum.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti