Libro 3, Paragrafo 26 - Studentville

Libro 3, Paragrafo 26

Quodsi is casus fuisset rerum quas pro salute rei publicae gessimus ut non omnibus gratus esset et si nos multitudinis furentis inflammata invidia pepulisset tribuniciaque vis in me populum sicut Gracchus in Laenatem Saturninus in Metellum incitasset ferremus o Quinte frater consolarenturque nos non tam philosophi qui Athenis fuerunt — qui hoc facere debebant — quam clarissimi vin qui illa urbe pulsi carere ingrata civitate quam manere in proba maluerunt. Pompeium vero quod una ista in re non ita valde probas vix satis mihi illud videris attendere non solum ei quid esset optimum videndum fuisse sed etiam quid necessarium. Sensit enim deberi non posse huic civitati illam potestatem: quippe quam tanto opere populus noster ignotam expetisset qui posset carere cognita? Sapientis autem civis fuit causam nec perniciosam et ita popularem ut non posset obsisti perniciose populari civi non relinquere. — Scis solere frater in huius modi sermone ut transiri alio possit dici ‘admodum’ aut ‘prorsus ita est.’

Quintus: Haud equidem adsentior. Tu tamen ad reliqua pergas velim.

Marcus: Perseveras tu quidem et in tua vetere sententia permanes.

Atticus: Nec mehercule ego sane a Quinto nostro dissentio. Sed ea quae restant audiamus.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti