Libro 1, Paragrafo 14 - Studentville

Libro 1, Paragrafo 14

Marcvs: Quin igitur ad illa spatia nostra sedesque pergimus? Vbi cum satis erit ambulatum requiescemus nec profecto nobis delectatio deerit aliud ex alio quaerentibus.

Atticvs: Nos uero et hac quidem ad irem si placet per ripam et umbram. Sed iam ordire explicare quaeso de iure ciuili quid sentias.

Marcvs: Egone? Summos fuisse in ciuitate nostra uiros qui id interpretari populo et responsitare soliti sint sed eos magna professos in paruis esse uersatos. Quid enim est tantum quantum ius ciuitatis? Quid autem tam exiguum quam est munus hoc eorum qui consuluntur? Quam est [populo] necessarium nec uero eos qui ei muneri praefuerunt uniuersi iuris fuisse expertis existimo sed hoc ciuile quod uocant eatenus exercuerunt quoad populo praestare uoluerunt; id autem in cogniti tenue est in usu necessarium. Quam ob rem quo me uocas aut quid hortaris? ut libellos conficiam de stillicidiorum ac de parietum iure? An ut stipulationum et iudiciorum formulas conponam? Quae et conscripta a multis sunt diligenter et sunt humiliora quam illa quae a nobis exspectari puto.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti