Libro 2, Paragrafo 2 - Studentville

Libro 2, Paragrafo 2

Atticus: Equidem qui nunc potissimum huc venerim satiari non queo magnificasque villas et pavimenta marmorea et laqueata tecta contemno. Ductus vero aquarum quos isti Nilos et Euripos vocant quis non cum haec videat inriserit? Itaque ut tu paulo ante de lege et de iure disserens ad naturam referebas omnia sic in his ipsis rebus quae ad requietem animi delectationemque quaeruntur natura dominatur. Quare antea mirabar — nihil enim his in locis nisi saxa et montis cogitabam itaque ut facerem et narrationibus inducebar tuis et versibus — sed mirabar ut dixi te tam valde hoc loco delectari. Nunc contra miror te cum Roma absis usquam potius esse.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti