Libro 3, Paragrafo 30 - Studentville

Libro 3, Paragrafo 30

Atticus: Locus certe non derit quoniam tenes ordinem legum; tempus vero largitur longitudo diei. Ego autem etiam si praeterieris repetam a te istum de educatione et de disciplina locum.

Marcus: Tu vero et istum Attice et si quem alium praeteriero.

‘Ceteris specimen esto.’ Quod si tenemus omnia. Ut enim cupiditatibus principum et vitiis infici solet tota civitas sic emendari et corrigi continentia. vir magnus et nobis omnibus amicus L. Lucullus ferebatur quasi commodissime respondisset cum esset obiecta magnificentia villae Tusculanae duo se habere vicinos superiorem equitem Romanum inferiorem libertinum: quorum cum essent magnificae villae concedi sibi oportere quod iis qui inferioris ordinis essent liceret. Non vides Luculle a te id ipsum natum ut illi cuperent quibus id si tu non faceres non liceret?

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti