Libro 39, Par. 40 - Studentville

Libro 39, Par. 40

In hoc viro tanta vis animi ingeniique fuit, ut quocuinque loco

natus esset, fortunam sibi ipse facturus fuisse videretur. Nulla ars neque privatae neque publicae rei gerendae ei defuit;

urbanas rusticasque res pariter callebat. Ad summos honores alios scientia iuris, alios eloquentia, alios gloria militaris

provexit: huic versatile ingenium sic pariter ad omnia fuit, ut natuin ad id unum diceres, quod cumque ageret: in bello manu

fortissimus multisque insignibus claru.S pugnis, idem postquam ad magnos honores pervenit, summus imperator, idem in pace, sì

ius consuleres, peritissimus, si causa oranda esset, eloquentissimus, nec is tantum, cuius lingua vivo eo viguerit, monumentum

eloquentiae nullum exstet: vivit immo vigetque eloquentia eius sacrata scriptis omnis generis. Orationes et pro se multae et

pro aliis et in alios: nam non solum accusando sed etiam causam dicendo fatigavit inimicos. Simultates nimio plures et

exercuerunt eurn et ipse exercuit eas; nec facile dixeris, utrum magis presserit eurn nobilitas, an ille agitaverit

nobilitatem. Asperi procul dubio animi et linguae acerbac et immodice liberae fuit, sed invicti a cupiditatibus animi, rigidae

innocentiae, contemptor gratiae, divitiarum. In parsimonia, in patientia laboris periculique ferrei prope corporis animique,

quern ne senectus quidem, quae solvit omnia, fregerit, qui sexturn et octogesimum annum agens causam dixerit, ipse pro se

oraverit scripseritque, nonagesimo anno Ser. Galbam. ad populi adduxerit iudicium.

  • Latino
  • Ab urbe condita
  • Livio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti