Libro 4, Paragrafo 17 - Studentville

Libro 4, Paragrafo 17

Q. Pompeius deinde consul a Numantinis quae Hispaniae civitas fuit opulentissima superatus pacem ignobilem fecit. Post eum C. Hostilius Mancinus consul iterum cum Numantinis pacem fecit infamem quam populus et senatus iussit infringi atque ipsum Mancinum hostibus tradi ut in illo quem auctorem foederis habebant iniuriam soluti foederis vindicarent. Post tantam igitur ignominiam qua a Numantinis bis Romani exercitus fuerant subiugati P. Scipio Africanus secundo consul factus et ad Numantiam missus est. Is primum militem vitiosum et ignavum exercendo magis quam puniendo sine aliqua acerbitate correxit tum multas Hispaniae civitates partim cepit partim in deditionem accepit postremo ipsam Numantiam diu obsessam fame confecit et a solo evertit reliquam provinciam in fidem accepit.

  • Latino
  • Breviarium ab Urbe condita di Flavio Eutropio
  • Eutropio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti