Libro 4, vv. 553-583 - Studentville

Libro 4, vv. 553-583

Tantos illa suo rumpebat pectore questus:
Aeneas celsa in puppi iam certus eundi
carpebat somnos

rebus iam rite paratis.
huic se forma dei vultu redeuntis eodem
obtulit in somnis rursusque ita visa monere est,

omnia Mercurio similis, vocemque coloremque
et crinis flavos et membra decora iuventa:
‘nate dea, potes hoc

sub casu ducere somnos,
nec quae te circum stent deinde pericula cernis,
demens, nec Zephyros audis spirare secundos?

illa dolos dirumque nefas in pectore versat
certa mori, variosque irarum concitat aestus.
non fugis hinc praeceps,

dum praecipitare potestas?
iam mare turbari trabibus saevasque videbis
conlucere faces, iam fervere litora flammis,

si te his attigerit terris Aurora morantem.
heia age, rumpe moras. varium et mutabile semper
femina.’ sic fatus

nocti se immiscuit atrae.
Tum vero Aeneas subitis exterritus umbris
corripit e somno corpus sociosque fatigat

praecipitis: ‘vigilate, viri, et considite transtris;
solvite vela citi. deus aethere missus ab alto
festinare

fugam tortosque incidere funis
ecce iterum instimulat. sequimur te, sancte deorum,
quisquis es, imperioque iterum

paremus ovantes.
adsis o placidusque iuves et sidera caelo
dextra feras.’ dixit vaginaque eripit ensem
fulmineum

strictoque ferit retinacula ferro.
idem omnis simul ardor habet, rapiuntque ruuntque;
litora deseruere, latet sub

classibus aequor,
adnixi torquent spumas et caerula verrunt.

  • Latino
  • Eneide
  • Virgilio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti