Libro 5, Par. 18, 13 - Studentville

Libro 5, Par. 18, 13

Non tamen, ut paulo ante dicebam, queri possumus de auctore nostri deo,

si beneficia eius corrumpimus et ut essent contraria effecimus. Dedit ille uentos ad custodiendam caeli terrarumque temperiem,

ad euocandas supprimendasque aquas, ad alendos satorum atque arborum fructus, quos ad maturitatem cum aliis causis adducit ipsa

iactatio attrahens cibum in summa et ne torpeant permouens.

  • Latino
  • Quaestiones Naturales
  • Seneca

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti