Quaestiones Naturales

Opera di carattere scientifico di

Seneca.

Libro 5, Par. 18, 13

Non tamen, ut paulo ante dicebam, queri possumus de auctore nostri deo, si beneficia eius corrumpimus et ut essent contraria effecimus. Dedit ille uentos ad custodiendam caeli terrarumque temperiem, ad euocandas supprimendasque aquas, ad alendos satorum atque arborum fructus, quos ad maturitatem cum aliis causis adducit ipsa iactatio attrahens cibum in summa et ne torpeant […]

Libro 5, Par. 18, 14

Dedit uentos ad ulteriora noscenda: fuisset enim imperitum animal et sine magna experientia rerum homo, si circumscriberetur natalis soli fine. Dedit uentos, ut commoda cuiusque regionis fierent communia, non ut legiones equitemque gestarent nec ut perniciosa gentes arma transueherent.

Libro 5, Par. 18, 15

Si beneficia naturae utentium prauitate perpendimus, nihil non nostro malo accepimus: cui uidere expedit? cui loqui? cui non uita tormentum est? Nihil inuenies tam manifestae utilitatis quod non in contrarium transeat culpa. Sic uentos quoque natura bono futuros inuenerat: ipsi illos contrarios fecimus.

Libro VII,25 - Versione di Maturità del 2003

Multa sunt quae esse concedimus; qualia sunt? ignoramus. Habere nos animum cuius imperio et impellimur et reuocamur omnes fatebuntur; quid tamen sit animus ille rector dominusque nostri non magis tibi quisquam expediet quam ubi sit. Alius illum dicet spiritum esse alius concentum quendam alius uim diuinam et dei partem alius tenuissimum animae alius incorporalem potentiam; […]

Richiedi informazioni