Libro 5, vv. 35-103 - Studentville

Libro 5, vv. 35-103

At procul ex celso miratus

vertice montis
adventum sociasque rates occurrit Acestes,
horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae,
Troia

Criniso conceptum flumine mater
quem genuit. veterum non immemor ille parentum
gratatur reduces et gaza laetus agresti

excipit, ac fessos opibus solatur amicis.
Postera cum primo stellas Oriente fugarat
clara dies, socios in

coetum litore ab omni
advocat Aeneas tumulique ex aggere fatur:
‘Dardanidae magni, genus alto a sanguine divum,

annuus exactis completur mensibus orbis,
ex quo reliquias divinique ossa parentis
condidimus terra maestasque

sacravimus aras;
iamque dies, nisi fallor, adest, quem semper acerbum,
semper honoratum sic di voluistis habebo.

hunc ego Gaetulis agerem si Syrtibus exsul,
Argolicove mari deprensus et urbe Mycenae,
annua vota tamen

sollemnisque ordine pompas
exsequerer strueremque suis altaria donis.
nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis

haud equidem sine mente, reor, sine numine divum
adsumus et portus delati intramus amicos.
ergo agite et laetum

cuncti celebremus honorem:
poscamus ventos, atque haec me sacra quotannis
urbe velit posita templis sibi ferre

dicatis.
bina boum vobis Troia generatus Acestes
dat numero capita in navis; adhibete penatis
et patrios

epulis et quos colit hospes Acestes.
praeterea, si nona diem mortalibus almum
Aurora extulerit radiisque retexerit

orbem,
prima citae Teucris ponam certamina classis;
quique pedum cursu valet, et qui viribus audax
aut iaculo

incedit melior levibusque sagittis,
seu crudo fidit pugnam committere caestu,
cuncti adsint meritaeque exspectent

praemia palmae.
ore favete omnes et cingite tempora ramis.’
Sic fatus velat materna tempora myrto.
hoc Helymus

facit, hoc aevi maturus Acestes,
hoc puer Ascanius, sequitur quos cetera pubes.
ille e concilio multis cum milibus ibat

ad tumulum magna medius comitante caterva.
hic duo rite mero libans carchesia Baccho
fundit humi, duo lacte novo,

duo sanguine sacro,
purpureosque iacit flores ac talia fatur:
‘salve, sancte parens, iterum; salvete, recepti

nequiquam cineres animaeque umbraeque paternae.
non licuit finis Italos fataliaque arva
nec tecum Ausonium,

quicumque est, quaerere Thybrim.’
dixerat haec, adytis cum lubricus anguis ab imis
septem ingens gyros, septena

volumina traxit
amplexus placide tumulum lapsusque per aras,
caeruleae cui terga notae maculosus et auro
squamam

incendebat fulgor, ceu nubibus arcus
mille iacit varios adverso sole colores.
obstipuit visu Aeneas. ille agmine longo

tandem inter pateras et levia pocula serpens
libavitque dapes rursusque innoxius imo
successit tumulo et depasta

altaria liquit.
hoc magis inceptos genitori instaurat honores,
incertus geniumne loci famulumne parentis
esse

putet; caedit binas de more bidentis
totque sues, totidem nigrantis terga iuvencos,
vinaque fundebat pateris animamque

vocabat
Anchisae magni manisque Acheronte remissos.
nec non et socii, quae cuique est copia, laeti
dona ferunt,

onerant aras mactantque iuvencos;
ordine aena locant alii fusique per herbam
subiciunt veribus prunas et viscera

torrent.

  • Latino
  • Eneide
  • Virgilio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti