Libro 5, vv. 746-778 - Studentville

Libro 5, vv. 746-778

Extemplo socios primumque accersit Acesten
et Iovis

imperium et cari praecepta parentis
edocet et quae nunc animo sententia constet.
haud mora consiliis, nec iussa recusat

Acestes:
transcribunt urbi matres populumque volentem
deponunt, animos nil magnae laudis egentis.
ipsi transtra

novant flammisque ambesa reponunt
robora navigiis, aptant remosque rudentisque,
exigui numero, sed bello vivida virtus.

interea Aeneas urbem designat aratro
sortiturque domos; hoc Ilium et haec loca Troiam
esse iubet.

gaudet regno Troianus Acestes
indicitque forum et patribus dat iura vocatis.
tum vicina astris Erycino in vertice sedes

fundatur Veneri Idaliae, tumuloque sacerdos
ac lucus late sacer additus Anchiseo.
Iamque dies epulata novem gens

omnis, et aris
factus honos: placidi straverunt aequora venti
creber et aspirans rursus vocat Auster in altum.

exoritur procurva ingens per litora fletus;
complexi inter se noctemque diemque morantur.
ipsae iam matres, ipsi,

quibus aspera quondam
visa maris facies et non tolerabile numen,
ire volunt omnemque fugae perferre laborem.
quos

bonus Aeneas dictis solatur amicis
et consanguineo lacrimans commendat Acestae.
tris Eryci vitulos et Tempestatibus

agnam
caedere deinde iubet solvique ex ordine funem.
ipse caput tonsae foliis evinctus olivae
stans procul in prora

pateram tenet, extaque salsos
proicit in fluctus ac vina liquentia fundit.
certatim socii feriunt mare et aequora

verrunt;
prosequitur surgens a puppi ventus euntis.

  • Latino
  • Eneide
  • Virgilio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti