Libro 6, vv. 548-636 - Studentville

Libro 6, vv. 548-636

Respicit Aeneas subito et sub rupe sinistra
moenia lata

videt triplici circumdata muro,
quae rapidus flammis ambit torrentibus amnis,
Tartareus Phlegethon, torquetque sonantia

saxa.
porta adversa ingens solidoque adamante columnae,
vis ut nulla virum, non ipsi exscindere bello
caelicolae

valeant; stat ferrea turris ad auras,
Tisiphoneque sedens palla succincta cruenta
vestibulum exsomnis servat noctesque

diesque.
hinc exaudiri gemitus et saeva sonare
verbera, tum stridor ferri tractaeque catenae.
constitit Aeneas

strepitumque exterritus hausit.
‘quae scelerum facies? o virgo, effare; quibusve
urgentur poenis? quis tantus

plangor ad auras?’
tum vates sic orsa loqui: ‘dux inclute Teucrum,
nulli fas casto sceleratum insistere limen;

sed me cum lucis Hecate praefecit Avernis,
ipsa deum poenas docuit perque omnia duxit.
Cnosius haec Rhadamanthus

habet durissima regna
castigatque auditque dolos subigitque fateri
quae quis apud superos furto laetatus inani

distulit in seram commissa piacula mortem.
continuo sontis ultrix accincta flagello
Tisiphone quatit insultans,

torvosque sinistra
intentans anguis vocat agmina saeva sororum.
tum demum horrisono stridentes cardine sacrae

panduntur portae. cernis custodia qualis
vestibulo sedeat, facies quae limina servet?
quinquaginta atris immanis

hiatibus Hydra
saevior intus habet sedem. tum Tartarus ipse
bis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras

quantus ad aetherium caeli suspectus Olympum.
hic genus antiquum Terrae, Titania pubes,
fulmine deiecti

fundo volvuntur in imo.
hic et Aloidas geminos immania vidi
corpora, qui manibus magnum rescindere caelum
adgressi

superisque Iovem detrudere regnis.
vidi et crudelis dantem Salmonea poenas,
dum flammas Iovis et sonitus imitatur

Olympi.
quattuor hic invectus equis et lampada quassans
per Graium populos mediaeque per Elidis urbem
ibat ovans,

divumque sibi poscebat honorem,
demens, qui nimbos et non imitabile fulmen
aere et cornipedum pulsu simularet equorum.

at pater omnipotens densa inter nubila telum
contorsit, non ille faces nec fumea taedis
lumina, praecipitemque

immani turbine adegit.
nec non et Tityon, Terrae omniparentis alumnum,
cernere erat, per tota novem cui iugera corpus

porrigitur, rostroque immanis vultur obunco
immortale iecur tondens fecundaque poenis
viscera rimaturque epulis

habitatque sub alto
pectore, nec fibris requies datur ulla renatis.
quid memorem Lapithas, Ixiona Pirithoumque?

quos super atra silex iam iam lapsura cadentique
imminet adsimilis; lucent genialibus altis
aurea fulcra toris,

epulaeque ante ora paratae
regifico luxu; Furiarum maxima iuxta
accubat et manibus prohibet contingere mensas,

exsurgitque facem attollens atque intonat ore.
hic, quibus invisi fratres, dum vita manebat,
pulsatusve parens et

fraus innexa clienti,
aut qui divitiis soli incubuere repertis
nec partem posuere suis quae maxima turba est,

quique ob adulterium caesi, quique arma secuti
impia nec veriti dominorum fallere dextras,
inclusi poenam

exspectant. ne quaere doceri
quam poenam, aut quae forma viros fortunave mersit.
saxum ingens volvunt alii, radiisque

rotarum
districti pendent; sedet aeternumque sedebit
infelix Theseus, Phlegyasque miserrimus omnis
admonet et magna

testatur voce per umbras:
“discite iustitiam moniti et non temnere divos.”
vendidit hic auro patriam dominumque

potentem
imposuit; fixit leges pretio atque refixit;
hic thalamum invasit natae vetitosque hymenaeos:
ausi omnes

immane nefas ausoque potiti.
non, mihi si linguae centum sint oraque centum,
ferrea vox, omnis scelerum comprendere

formas,
omnia poenarum percurrere nomina possim.’
Haec ubi dicta dedit Phoebi longaeva sacerdos,
‘sed iam

age, carpe viam et susceptum perfice munus;
acceleremus’ ait; ‘Cyclopum educta caminis
moenia conspicio atque

adverso fornice portas,
haec ubi nos praecepta iubent deponere dona.’
dixerat et pariter gressi per opaca viarum

corripiunt spatium medium foribusque propinquant.
occupat Aeneas aditum corpusque recenti
spargit aqua ramumque

adverso in limine figit.

  • Latino
  • Eneide
  • Virgilio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti