Libro 6, vv. 703-755 - Studentville

Libro 6, vv. 703-755

Interea videt Aeneas in valle reducta
seclusum nemus et virgulta sonantia silvae,

Lethaeumque domos placidas qui praenatat amnem.
hunc circum innumerae gentes populique volabant:
ac veluti in

pratis ubi apes aestate serena
floribus insidunt variis et candida circum
lilia funduntur, strepit omnis murmure

campus.
horrescit visu subito causasque requirit
inscius Aeneas, quae sint ea flumina porro,
quive viri tanto

complerint agmine ripas.
tum pater Anchises: ‘animae, quibus altera fato
corpora debentur, Lethaei ad fluminis undam

securos latices et longa oblivia potant.
has equidem memorare tibi atque ostendere coram
iampridem, hanc prolem

cupio enumerare meorum,
quo magis Italia mecum laetere reperta.’
‘o pater, anne aliquas ad caelum hinc ire

putandum est
sublimis animas iterumque ad tarda reverti
corpora? quae lucis miseris tam dira cupido?’

‘dicam equidem nec te suspensum, nate, tenebo’
suscipit Anchises atque ordine singula pandit.
‘Principio

caelum ac terras camposque liquentis
lucentemque globum lunae Titaniaque astra
spiritus intus alit, totamque infusa per

artus
mens agitat molem et magno se corpore miscet.
inde hominum pecudumque genus vitaeque volantum
et quae

marmoreo fert monstra sub aequore pontus.
igneus est ollis vigor et caelestis origo
seminibus, quantum non noxia

corpora tardant
terrenique hebetant artus moribundaque membra.
hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, neque auras

dispiciunt clausae tenebris et carcere caeco.
quin et supremo cum lumine vita reliquit,
non tamen omne malum

miseris nec funditus omnes
corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est
multa diu concreta modis inolescere miris.

ergo exercentur poenis veterumque malorum
supplicia expendunt: aliae panduntur inanes
suspensae ad ventos, aliis

sub gurgite vasto
infectum eluitur scelus aut exuritur igni:
quisque suos patimur manis. exinde per amplum
mittimur

Elysium et pauci laeta arva tenemus,
donec longa dies perfecto temporis orbe
concretam exemit labem, purumque relinquit

aetherium sensum atque aurai simplicis ignem.
has omnis, ubi mille rotam volvere per annos,
Lethaeum ad fluvium

deus evocat agmine magno,
scilicet immemores supera ut convexa revisant
rursus, et incipiant in corpora velle

reverti.’
Dixerat Anchises natumque unaque Sibyllam
conventus trahit in medios turbamque sonantem,
et tumulum

capit unde omnis longo ordine posset
adversos legere et venientum discere vultus.

  • Latino
  • Eneide
  • Virgilio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti