Libro 7, vv. 641-802 - Studentville

Libro 7, vv. 641-802

Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete, 7.641
qui bello exciti reges, quae quemque secutae

complerint campos acies, quibus Itala iam tum
floruerit terra alma viris, quibus arserit armis;
et meministis enim,

divae, et memorare potestis; 645
ad nos vix tenuis famae perlabitur aura.
Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris

contemptor divum Mezentius agminaque armat.
filius huic iuxta Lausus, quo pulchrior alter
non fuit excepto

Laurentis corpore Turni; 650
Lausus, equum domitor debellatorque ferarum,
ducit Agyllina nequiquam ex urbe secutos

mille viros, dignus patriis qui laetior esset
imperiis et cui pater haud Mezentius esset.
Post hos insignem palma

per gramina currum 655
victoresque ostentat equos satus Hercule pulchro
pulcher Aventinus, clipeoque insigne paternum

centum anguis cinctamque gerit serpentibus Hydram;
collis Aventini silva quem Rhea sacerdos
furtivum partu sub

luminis edidit oras, 7.660
mixta deo mulier, postquam Laurentia victor
Geryone exstincto Tirynthius attigit arva,

Tyrrhenoque boves in flumine lavit Hiberas.
pila manu saevosque gerunt in bella dolones,
et tereti pugnant mucrone

veruque Sabello. 665
ipse pedes, tegimen torquens immane leonis,
terribili impexum saeta cum dentibus albis
indutus

capiti, sic regia tecta subibat,
horridus Herculeoque umeros innexus amictu.
Tum gemini fratres Tiburtia moenia

linquunt, 670
fratris Tiburti dictam cognomine gentem,
Catillusque acerque Coras, Argiva iuventus,
et primam ante

aciem densa inter tela feruntur:
ceu duo nubigenae cum vertice montis ab alto
descendunt Centauri Homolen Othrymque

nivalem 675
linquentes cursu rapido; dat euntibus ingens
silva locum et magno cedunt virgulta fragore.
Nec

Praenestinae fundator defuit urbis,
Volcano genitum pecora inter agrestia regem
inventumque focis omnis quem credidit

aetas, 7.680
Caeculus. hunc legio late comitatur agrestis:
quique altum Praeneste viri quique arva Gabinae
Iunonis

gelidumque Anienem et roscida rivis
Hernica saxa colunt, quos dives Anagnia pascis,
quos Amasene pater. non illis

omnibus arma 685
nec clipei currusve sonant; pars maxima glandes
liventis plumbi spargit, pars spicula gestat
bina

manu, fulvosque lupi de pelle galeros
tegmen habent capiti; vestigia nuda sinistri
instituere pedis, crudus tegit

altera pero. 690
At Messapus, equum domitor, Neptunia proles,
quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro,
iam

pridem resides populos desuetaque bello
agmina in arma vocat subito ferrumque retractat.
hi Fescenninas acies Aequosque

Faliscos, 695
hi Soractis habent arces Flaviniaque arva
et Cimini cum monte lacum lucosque Capenos.
ibant aequati

numero regemque canebant:
ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni
cum sese e pastu referunt et longa canoros

7.700
dant per colla modos, sonat amnis et Asia longe
pulsa palus.
nec quisquam aeratas acies examine tanto

misceri putet, aeriam sed gurgite ab alto
urgeri volucrum raucarum ad litora nubem. 705
Ecce Sabinorum prisco de

sanguine magnum
agmen agens Clausus magnique ipse agminis instar,
Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens

per Latium, postquam in partem data Roma Sabinis.
una ingens Amiterna cohors priscique Quirites, 710
Ereti manus

omnis oliviferaeque Mutuscae;
qui Nomentum urbem, qui Rosea rura Velini,
qui Tetricae horrentis rupes montemque Severum

Casperiamque colunt Forulosque et flumen Himellae,
qui Tiberim Fabarimque bibunt, quos frigida misit 715
Nursia, et

Ortinae classes populique Latini,
quosque secans infaustum interluit Allia nomen:
quam multi Libyco volvuntur marmore

fluctus
saevus ubi Orion hibernis conditur undis,
vel cum sole novo densae torrentur aristae 7.720
aut Hermi campo

aut Lyciae flaventibus arvis.
scuta sonant pulsuque pedum conterrita tellus. onomatop
Hinc Agamemnonius, Troiani nominis

hostis,
curru iungit Halaesus equos Turnoque ferocis
mille rapit populos, vertunt felicia Baccho 725
Massica qui

rastris, et quos de collibus altis
Aurunci misere patres Sidicinaque iuxta
aequora, quique Cales linquunt amnisque

vadosi
accola Volturni, pariterque Saticulus asper
Oscorumque manus. teretes sunt aclydes illis 730
tela, sed haec

lento mos est aptare flagello.
laevas caetra tegit, falcati comminus enses.
Nec tu carminibus nostris indictus abibis,

Oebale, quem generasse Telon Sebethide nympha
fertur, Teleboum Capreas cum regna teneret, 735
iam senior; patriis

sed non et filius arvis
contentus late iam tum dicione premebat
Sarrastis populos et quae rigat aequora Sarnus,

quique Rufras Batulumque tenent atque arva Celemnae,
et quos maliferae despectant moenia Abellae, 7.740
Teutonico

ritu soliti torquere cateias;
tegmina quis capitum raptus de subere cortex
aerataeque micant peltae, micat aereus

ensis.
Et te montosae misere in proelia Nersae,
Ufens, insignem fama et felicibus armis, 745
horrida praecipue cui

gens adsuetaque multo
venatu nemorum, duris Aequicula glaebis.
armati terram exercent semperque recentis
convectare

iuvat praedas et vivere rapto.
Quin et Marruvia venit de gente sacerdos 750
fronde super galeam et felici comptus oliva

Archippi regis missu, fortissimus Umbro,
vipereo generi et graviter spirantibus hydris
spargere qui somnos cantuque

manuque solebat,
mulcebatque iras et morsus arte levabat. 755
sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum
evaluit

neque eum iuvere in vulnera cantus
somniferi et Marsis quaesitae montibus herbae.
te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus

unda,
te liquidi flevere lacus. 7.760
Ibat et Hippolyti proles pulcherrima bello,
Virbius, insignem quem mater

Aricia misit,
eductum Egeriae lucis umentia circum
litora, pinguis ubi et placabilis ara Dianae.
namque ferunt fama

Hippolytum, postquam arte novercae
occiderit patriasque explerit sanguine poenas
turbatis distractus equis, ad sidera

rursus
aetheria et superas caeli venisse sub auras,
Paeoniis revocatum herbis et amore Dianae.
tum pater omnipotens

aliquem indignatus ab umbris 770
mortalem infernis ad lumina surgere vitae,
ipse repertorem medicinae talis et artis

fulmine Phoebigenam Stygias detrusit ad undas.
at Trivia Hippolytum secretis alma recondit
sedibus et nymphae

Egeriae nemorique relegat, 775
solus ubi in silvis Italis ignobilis aevum
exigeret versoque ubi nomine Virbius esset.

unde etiam templo Triviae lucisque sacratis
cornipedes arcentur equi, quod litore currum
et iuvenem monstris pavidi

effudere marinis. 7.780
filius ardentis haud setius aequore campi
exercebat equos curruque in bella ruebat.
Ipse

inter primos praestanti corpore Turnus
vertitur arma tenens et toto vertice supra est.
cui triplici crinita iuba galea

alta Chimaeram 785
sustinet Aetnaeos efflantem faucibus ignis;
tam magis illa fremens et tristibus effera flammis

quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae.
at levem clipeum sublatis cornibus Io
auro insignibat, iam saetis

obsita, iam bos, 790
(argumentum ingens), et custos virginis Argus,
caelataque amnem fundens pater Inachus urna.

insequitur nimbus peditum clipeataque totis
agmina densentur campis, Argivaque pubes
Auruncaeque manus, Rutuli

veteresque Sicani, 795
et Sacranae acies et picti scuta Labici;
qui saltus, Tiberine, tuos sacrumque Numici
litus

arant Rutulosque exercent vomere collis
Circaeumque iugum, quis Iuppiter Anxurus arvis
praesidet et viridi gaudens

Feronia luco; 7.800
qua Saturae iacet atra palus gelidusque per imas
quaerit iter vallis atque in mare conditur

Ufens.

  • Latino
  • Eneide
  • Virgilio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti