Libro 9, vv. 224-313 - Studentville

Libro 9, vv. 224-313

Cetera per terras omnis animalia somno

laxabant curas et corda oblita laborum: 225
ductores Teucrum primi, delecta iuventus,
consilium summis regni de

rebus habebant,
quid facerent quisve Aeneae iam nuntius esset.
stant longis adnixi hastis et scuta tenentes

castrorum et campi medio. tum Nisus et una 230
Euryalus confestim alacres admittier orant:
rem magnam pretiumque

morae fore. primus Iulus
accepit trepidos ac Nisum dicere iussit.
tum sic Hyrtacides: ‘audite o mentibus aequis

Aeneadae, neve haec nostris spectentur ab annis 235
quae ferimus. Rutuli somno vinoque soluti
conticuere. locum

insidiis conspeximus ipsi,
qui patet in bivio portae quae proxima ponto.
interrupti ignes aterque ad sidera fumus

erigitur. si fortuna permittitis uti 9.240
quaesitum Aenean et moenia Pallantea, spondaico
mox hic cum spoliis

ingenti caede peracta
adfore cernetis. nec nos via fallit euntis:
vidimus obscuris primam sub vallibus urbem
venatu

adsiduo et totum cognovimus amnem.’ 245
hic annis gravis atque animi maturus Aletes:
‘di patrii, quorum semper sub

numine Troia est,
non tamen omnino Teucros delere paratis,
cum talis animos iuvenum et tam certa tulistis

pectora.’ sic memorans umeros dextrasque tenebat 250
amborum et vultum lacrimis atque ora rigabat.
‘quae

vobis, quae digna, viri, pro laudibus istis
praemia posse rear solvi? pulcherrima primum
di moresque dabunt vestri: tum

cetera reddet
actutum pius Aeneas atque integer aevi 255
Ascanius meriti tanti non immemor umquam.’
‘immo ego

vos, cui sola salus genitore reducto,’
excipit Ascanius ‘per magnos, Nise, penatis
Assaracique larem et canae

penetralia Vestae
obtestor, quaecumque mihi fortuna fidesque est, 260
in vestris pono gremiis. revocate parentem,

reddite conspectum; nihil illo triste recepto.
bina dabo argento perfecta atque aspera signis
pocula, devicta

genitor quae cepit Arisba,
et tripodas geminos, auri duo magna talenta, 265
cratera antiquum quem dat Sidonia Dido.

si vero capere Italiam sceptrisque potiri
contigerit victori et praedae dicere sortem,
vidisti, quo Turnus equo,

quibus ibat in armis
aureus; ipsum illum, clipeum cristasque rubentis 270
excipiam sorti, iam nunc tua praemia, Nise.

praeterea bis sex genitor lectissima matrum
corpora captivosque dabit suaque omnibus arma,
insuper his campi quod

rex habet ipse Latinus.
te vero, mea quem spatiis propioribus aetas 275
insequitur, venerande puer, iam pectore toto

accipio et comitem casus complector in omnis.
nulla meis sine te quaeretur gloria rebus:
seu pacem seu bella geram,

tibi maxima rerum
verborumque fides.’ contra quem talia fatur 280
Euryalus: ‘me nulla dies tam fortibus ausis

dissimilem arguerit; tantum fortuna secunda
aut adversa cadat. sed te super omnia dona
unum oro: genetrix Priami de

gente vetusta
est mihi, quam miseram tenuit non Ilia tellus 285
mecum excedentem, non moenia regis Acestae.
hanc ego

nunc ignaram huius quodcumque pericli
inque salutatam linquo: nox et tua testis
dextera, quod nequeam lacrimas perferre

parentis.
at tu, oro, solare inopem et succurre relictae. 290
hanc sine me spem ferre tui, audentior ibo
in casus

omnis.’ percussa mente dedere
Dardanidae lacrimas, ante omnis pulcher Iulus,
atque animum patriae strinxit pietatis

imago.
tum sic effatur: 295
‘sponde digna tuis ingentibus omnia coeptis.
namque erit ista mihi genetrix nomenque

Creusae
solum defuerit, nec partum gratia talem
parva manet. casus factum quicumque sequentur,
per caput hoc iuro,

per quod pater ante solebat: 300
quae tibi polliceor reduci rebusque secundis,
haec eadem matrique tuae generique

manebunt.’
sic ait inlacrimans; umero simul exuit ensem
auratum, mira quem fecerat arte Lycaon
Cnosius atque

habilem vagina aptarat eburna. 305
dat Niso Mnestheus pellem horrentisque leonis
exuvias, galeam fidus permutat Aletes.

protinus armati incedunt; quos omnis euntis
primorum manus ad portas, iuvenumque senumque,
prosequitur votis. nec

non et pulcher Iulus, 310
ante annos animumque gerens curamque virilem,
multa patri mandata dabat portanda; sed aurae

omnia discerpunt et nubibus inrita donant.

  • Latino
  • Eneide
  • Virgilio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti