hic subitam nigro glomerari pulvere nubem
prospiciunt Teucri ac tenebras insurgere campis.
primus ab
adversa conclamat mole Caicus: 35
‘quis globus, o cives, caligine volvitur atra?
ferte citi ferrum, date tela,
ascendite muros,
hostis adest, heia.’ ingenti clamore per omnis
condunt se Teucri portas et moenia complent.
namque ita discedens praeceperat optimus armis 40
Aeneas: si qua interea fortuna fuisset,
neu struere auderent aciem
neu credere campo;
castra modo et tutos servarent aggere muros.
ergo etsi conferre manum pudor iraque monstrat,
obiciunt portas tamen et praecepta facessunt, 45
armatique cavis exspectant turribus hostem.
Turnus, ut ante volans
tardum praecesserat agmen
viginti lectis equitum comitatus et urbi
improvisus adest, maculis quem Thracius albis
portat equus cristaque tegit galea aurea rubra, 50
‘ecquis erit mecum, iuvenes, qui primus in hostem ?
en,’
ait et iaculum attorquens emittit in auras,
principium pugnae, et campo sese arduus infert.
clamorem excipiunt socii
fremituque sequuntur
horrisono; Teucrum mirantur inertia corda, 55
non aequo dare se campo, non obvia ferre
arma
viros, sed castra fovere. huc turbidus atque huc
lustrat equo muros aditumque per avia quaerit.
ac veluti pleno lupus
insidiatus ovili
cum fremit ad caulas ventos perpessus et imbris 9.60
nocte super media; tuti sub matribus agni
balatum exercent, ille asper et improbus ira
saevit in absentis; collecta fatigat edendi
ex longo rabies et siccae
sanguine fauces:
haud aliter Rutulo muros et castra tuenti 65
ignescunt irae, duris dolor ossibus ardet.
qua temptet
ratione aditus, et quae via clausos
excutiat Teucros vallo atque effundat in aequum?
classem, quae lateri castrorum
adiuncta latebat,
aggeribus saeptam circum et fluvialibus undis, 70
invadit sociosque incendia poscit ovantis
atque
manum pinu flagranti fervidus implet.
tum vero incumbunt urget praesentia Turni,
atque omnis facibus pubes accingitur
atris.
diripuere focos: piceum fert fumida lumen 75
taeda et commixtam Volcanus ad astra favillam.
- Latino
- Eneide
- Virgilio