Libro VII,25 - Versione di Maturità del 2003 - Studentville

Libro VII,25 - Versione di Maturità del 2003

Multa sunt

quae esse concedimus; qualia sunt? ignoramus. Habere nos animum cuius imperio et impellimur et reuocamur omnes fatebuntur;

quid tamen sit animus ille rector dominusque nostri non magis tibi quisquam expediet quam ubi sit. Alius illum dicet spiritum

esse alius concentum quendam alius uim diuinam et dei partem alius tenuissimum animae alius incorporalem potentiam; non

deerit qui sanguinem dicat qui calorem. Adeo animo non potest liquere de ceteris rebus ut adhuc ipse se quaerat. Quid ergo

miramur cometas tam rarum mundi spectaculum nondum teneri legibus certis nec initia illorum finesque notecere quorum ex

ingentibus interuallis recursus est?
Nondum sunt anni mille quingenti ex quo Graecia stellis numeros et nomina fecit

multaeque hodie sunt gentes quae facie tantum nouerunt caelum quae nondum sciunt cur luna deficiat quare obumbretur. Haec

apud nos quoque nuper ratio ad certum perduxit. Veniet tempus quo ista quae nunc latent in lucem dies extrahat et longioris

aeui diligentia. Ad inquisitionem tantorum aetas una non sufficit ut tota caelo uacet; quid quod tam paucos annos inter studia

ac uitia non aequa portione diuidimus? Itaque per successiones ista longas explicabuntur. Veniet tempus quo posteri nostri tam

aperta nos nescisse mirentur.

  • Latino
  • Quaestiones Naturales
  • Seneca

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti