L'ira è un momento di vera follia - Studentville

L'ira è un momento di vera follia

Exegisti a me, Novate, ut scriberem quemadmodum posset ira leniri, nec

immerito mihi videris hunc praecipue affectum pertimuisse maxime ex omnibus taetrum et rabidum. Ceteris (affectibus) enim

aliquid quieti placidique inest, hic totus concitatus et in impetu est doloris, armorum sanguinis suppliciorum minime humana

furens cupiditate, dum alteri noceat sui neglegens, in ipsa irruens tela et ultionis secum ultorem tracturae avidus. Quidam

itaque e sapientibus viris iram dixerunt brevem insaniam; aeque enim impotens sui est, decoris oblita, necessitudinum immemor,

in quod coepit pertinax et intenta, rationi consiliisque preclusa, vanis agitata causis, ad dispectum aequi verique inhabilis,

ruinis simillima quae super id quod oppressere franguntur.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Seneca

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti