Lucio Emilio Paolo celebra la propria vittoria - Studentville

Lucio Emilio Paolo celebra la propria vittoria

profectus ex italia classem a brundisio sole orto solvi; nona diei hora cum omnibus meis navibus corcyram tenui. inde quinto die delphis apollini pro me exercitibusque et classibus vestris sacrificavi. a delphis quinto die in castra perveni:ubi exercitu accepto, mutatis quibusdam, quae magna impedimenta victoriae erant, progressus, quia inexpugnabilia castra hostium erant neque cogi pugnare poterat rex, inter praesidia eius saltum ad petram evasi et ad pydnam regem acie vici; macedoniam in potestatem populi romani redegi et, quod bellum per quadriennium quattuor ante me consules ita gesserunt, ut semper successori traderent gravius, id ergo quindecim diebus perfeci. aliarum deinde secundarum rerum velut proventus secutus sum: civitates omnes macedoniae se dediderunt, gaza regia in potestatem venit, rex ipse, tradentibus prope ipsis dis, in templo samothracum cum liberis est captus. mihi quoque ipsi nimia iam fortuna videri eoque suspecta esse. maris pericula timere coepi in tanta pecunia regia in italiam traicienda et victore exercitu transportando.

  • Latino
  • Ab urbe condita
  • Livio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti