L'ultima notte di Ovidio a Roma - Studentville

L'ultima notte di Ovidio a Roma

Poetae Publio Ovidio Nasoni in remotam regionem Ponti Euxini concedendum fuit, quia sic iusserat imperator Octavianus Augustus. Poeta ipse in praeclaro carmine nobis describit quae fuerit extrema nox, qua ei domus relinquenda fuit. Ubi iam ex urbe profecturus et Penates suos relicturus erat, statuit carmina sua amicis cremanda esse, ne quid ex operibus suis in urbe maneret dum ( finchè) auctor in longiquo exilio futurus esse. Iam suprema hora venerat, qua ei ex urbe excedendum erat et in barbaram regionem eundum, et amici coniunctique, quos numquam revisurus erat, venerant eum salutaturi. Omnis domus fletu et gemitibus resonabat , quasi (come se) dominus moriturus esset. Luna splendebat in caelo et nitida carnebantur aedificia et templa Capitolii. ex parietibus domus suae exiit poeta, dicens sibi salutandos esse deos custodes urbis, deinde dulcem coniugem et amicos amplexus est et, saepe omnia respectans, lente abiit, ominibus flentibus.

  • Latino
  • Tristia di Publio Ovidio Nasone
  • Ovidio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti