Marco Aurelio - Studentville

Marco Aurelio

Post L. Verum M. Antoninus solus rem

publicam tenuit, vir facile laudabilis. A principio vitae tranquillissimus fuit: nam ex infantia notum est quoque vultum nec ex

gaudio nec ex maerore eum mutavisse. Didicit philosophiam per Apollonium Chalcedonium, scientiam lit­terarum Graecarum per

Sextum Chaeronensem, Plutarchi nepotem. Scimus autem ei Latinas litteras Frontonem, oratorem nobilissimum tradidisse. Hic cum

omnibus Romae aequo iure egit, nullius insolentiae fuit, liberalitatis promptissimae. Provincias ingenti benignitate et

moderatione eum constat tractavisse. Contra Germanos hic princeps res feliciter gessit; bel­lum ipse unum gessit

Marcomannicum: rerum scriptores autem adfirmant hoc bellum sine ullo dubio non minus memoria dignum fuisse quam bella Punica.

Sub M. Antonino tradunt pestilentiam fuisse; post victoriam Persicam Romae ac per Italiam provinciasque maximam hominum partem,

militum omnes fere copias dicunt languore defecisse.

  • Latino
  • Breviarium ab Urbe condita di Flavio Eutropio
  • Eutropio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti