Martino, obiettore di coscienza - Studentville

Martino, obiettore di coscienza

Iulianus Caesar, cum dimicaturus esset cum irruentibus in Gallias barbaris, donativum statuit erogare militibus. Ut mos est, singuli nomine citabantur, donec ad Martinum ventum est. Tum, opportunum tempus existimans quo peteret missionem, quia non decere arbitrabatur, si militaturus non esset, donativum accipere, “Hactenus – inquit ad imperatorem – militavi tibi; nunc mihi liceat militare Deo. Oportet donativum accipere eum qui pugnaturus sit. Ego Christi miles sum: pugnare mihi non licet; immo pugna recusanda est mihi”. Tum vero adversus hanc vocem tyrannus infremuit, dicens eum metu pugnae, quae postero die erat futura, non propter religionem retractare militiam. At Martinus intrepidus: “Si hoc – inquit – ignaviae adscribitur non fidei, cras ante aciem inermis adstabo et in nomine Domini Iesu, signo crucis non clipeo protectus, in hostium cuneos penetrabo securus”. Tum damnandum esse Martinum Caesar censuit et imperavit ut eum retruderentin custodiam, quia eum inermem barbaris obiecturus erat. Sed postero die hostes, qui pugnaturi erant, repente sententiam mutant et legatos de pace mittunt.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Anonimi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti