Metamorfosi di Scilla - Studentville

Metamorfosi di Scilla

Minos,Cretensium rex,cum copiis suis litora Argolidis.antiquae Graeciae regionis,vastavit et urbem Megaram obsidione circumdedit.Megarensium potestatem detinebat tum Nisus:ille in capite,inter canos capillos,crinem purpureum habebat,pignus perpetuitatis regni sui.Nam antiquo tempore apollinis oraculum promiserat,donec in capite crinis mansisset,eum regnum esse servaturum.Scylla autem,Nisi filia,Minoem cum vidit hostium regem sub moeniis pugnantem contra cives suos,immoderato amore statim flagravit:tandem non dubitavit ei victoriam donare,patrem patriamque una prodens.Crinem patri in somno recumbenti recidit,per hostilia castra ad Minois tabernaculum cucurrit,Cretensium regi suum patefecit amorem et sicut pignus crinem fatalem monstravit.at horribile delictum Minois animum terret:non solum e suo conspectu amentem virginem expulit,sed etiam,deposito omni hostili consilio,cum Megarensibus bellum composuit et Cretam remeavit.Scylla autem et facinoris coscientia et obiurgatione civium adducta se in undas praecipitavit.Fama est deos misericordia pulsos in cirem,fulvis pennis avem,tristem puellam mutavisse.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Igino

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti