Morte di Annibale - Studentville

Morte di Annibale

Hannibal, postquam est nuntiatuin milites regios in vestibulo esse, postico, quod devium maxime atque occultissimi exitus

erat, fugere conatus, ut id quoque occursu militum obsaeptum sensit et omnia circa clausa custodiis dispositis esse venenum,

quod multo ante praeparatum ad tales habebat casus, poposcit. “Liberemus”, inquit, “diuturna cura populum Romanum, quando

mortem senis exspectare longuin censent. Nec magnain nec memorabilem ex inermi proditoque Flamininus victoriam feret. Mores

quidem populi Romani quantum mutaverint, vel hic dies argumento erit. Horum patres Pyrrho regi, hosti armato, exercitum in

Italia habenti, ut a veneno caveret praedixerunt: hi legatum consularem, qui auctor esset Prusiae per scelus occidendi

hospitis, miserunt”. Exsecratus deinde in caput regnuinque Prusiae, et hospitales deos violatae ab eo fidei testes invocans,

poculum exhausit. Hic vitae exitus fuit Hannibalis.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Livio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti