Morte di Catone Uticense - Studentville

Morte di Catone Uticense

Quidni ego narrem ultima illa nocte Platonis librum legentem posito ad caput

gladio? Duo haec in rebus extremis instrumenta prospexerat, alterum ut vellet mori, alterum ut posset. Compositis ergo rebus,

ut cumque componi fractae atque ultimae poterant, id agendum existimavit, ne cui Catonem aut occidere liceret, aut servare

contingeret. Et stricto gladio, quem usque in illum diem ab omni caede purum servaverat: “Nihil – inquit – egisti, fortuna,

omnibus conatibus meis obstando. Non pro mea adhuc sed pro patriae libertate pugnavi, nec agebam tanta pertinacia, ut liber,

sed ut inter liberos viverem; nunc quoniam deploratae sunt res generis humani, Cato deducatur in tutum”. Impressit deinde

mortiferum corpori vulnus.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Seneca

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti