Necessità dello svago - Studentville

Necessità dello svago

Miscenda ista sunt: solitudo et frequentia: sic erit altera alterius remedium. Nam odium turbae sanabit solitudo taedium solitudinis turbae. Nec semper in eadem intentione aequaliter retinenda est mens sed interdum ad iocos revocanda. Cum puerulis Socrates ludere non erubescebat et Cato ille cuius severi mores omnibus noti sunt vino laxabat animun curis publicis defatigatum et Scipio corpus movebat at numeros non molliter et inverecunde sed ut antiqui illi viri solebant inter lusum ac festa tempora in modum virilem tripudiare. Danda est animis remissio: ex remissione et requiete meliores acrioresque surgent.Ut fertilibus agris non est imperandum (cito enim illos exhauriet numquam intermissa fecunditas), ita animorum impetus assiduus labor franget; uires recipient paulum resoluti et remissi. Nascitur ex assiduitate laborum animorum hebetatio quaedam et languor.Nec ad lusus iocosque tanta cupiditate homines tenderent,nisi naturalem quandam voluptatem haberent : at eorum frequens usus omne animi pondus omnemque vim eripiet :nam et somnus refectioni necessarius est ,hic tamen semper diem noctemque continuus mors erit.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Seneca

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti