Ogni situazione richiede un adeguato comportamento - Studentville

Ogni situazione richiede un adeguato comportamento

Talis est igitur ordo actionum adhibendus, ut,

quemadmodum in oratione constanti, sic in vita omnia sint apta inter se et convenientia: turpe (est) enim valdeque vitiosum in

re severa convivio digna aut delicatum aliquem inferre sermonem. Bene Pericles, cum haberet collegam in praetura Sophocles

poetam iique de communi officio convenissent et casu formosus puer praeteriret dixissetque Sophocles:”O puer pulchrum,

Pericle!”. “At enim praetorem, Sophocle, decet non solum manus, sed etiam oculos abstinetes habere”. Atqui hoc idem Sophocles

si in athletarum probatione dixisset, iusta reprehensione caruisset. Tanta vis est loci et temporis, ut, si qui, cum causam sit

acturus, in itinere aut in ambulatione secum ipse meditetur, non reprehendatur; at hoc idem si in convivio faciat, inhumanus

videatur inscita temporis.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti