Orazio Coclite salva Roma - Studentville

Orazio Coclite salva Roma

Etruscis in urbem ponte sublicio irrompentibus,Horatius Cocles extremam eius partem occupavit totumque hostium agmen, donec post tergum suum pons abrumperetur, infaticabili pugna sustinuit atque,ut patriam pericu_lo imminenti liberatam vidit,armatus se in Tiberim misit.Cuius fortitudinis dii immortales admirati, incolumitatem sinceram ei praestiterunt:nam,neque altitudine deiectus quassatus,nec pondere armorum pressus, nec ullo verticis circuitu actus,ne telis quidem,quae undique congerebantur,laesus,tutam natationem habuit.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Valerio Massimo

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti