Hinc consules coeperunt, pro uno rege duo, hac causa creati ut, si unus malus esse voluisset, alter eum, habens potestatem
similem, coerceret. Et placuit ne imperium longius quam annum haberent, ne per diuturnitatem potestatis insolentiores
redderentur, sed civiles semper essent, qui se post annum scirent futuros esse privatos. Fuerunt igitur anno primo post reges
exactos consules L. Iunius Brutus, qui maxime egerat ut Tarquinius pelleretur, et Tarquinius Collatinus, maritus Lucretiae. Sed
Tarquinio Collatino statim sublata est dignitas. Placuerat enim ne quisquam in Urbe maneret qui Tarquinius vocaretur. Eius loco
factus est consul L. Valerius Publicola. Commovit tamen bellum urbi Romae rex Tarquinius, qui fuerat expulsus; multas enim
gentes collexit et, ut in regnum posset restitui, dimicavit.
- Latino
- Breviarium ab Urbe condita di Flavio Eutropio
- Eutropio