Ossequi dei pirati a Publio Cornelio Scipione - Studentville

Ossequi dei pirati a Publio Cornelio Scipione

Ad eundem Africanum in Liternina villa se continentem conplures praedonum duces videndum eodem tempore forte confluxerunt. Quos cum ad vim faciendam venire existimasset,praesidium domesticorum in tecto conlocavit eratque in his repellendis et animo et apparatu occupatus. Quod ut praedones animadverterunt, dimissis militibus abiectisque armis ianuae adpropinquant et clara voce nuntiant Scipioni non vitae eius hostes, sed virtutis admiratores venisse conspectum et congressum tanti viri quasi caeleste aliquod beneficium expetentes: proinde securum se nunc iis spectandum praebere ne gravetur. Haec postquam domestici Scipioni rettulerunt,fores reserari eosque intromitti iussit. Qui, postes ianuae tamquam aliquam religiosissimam aram sanctumque templum venerati, cupide Scipionis dexteram adprehenderunt ac diu osculati, positis ante vestibulum donis quae deorum inmortalium numini consecrari solent, laeti, quod Scipionem vidisse contigisset, ad lares reverterunt.
Quid hoc fructu maiestatis excelsius, quid etiam iucundius? Hostis iram admiratione sui placavit, spectaculo praesentiae suae latronum gestientis oculos vidit. Delapsa caelo sidera hominibus si se offerant, venerationis amplius non recipient.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Valerio Massimo

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti