Palamede - Studentville

Palamede

Ulixes,quod Palamedis Nauplii dolo erat

deceptus, in dies machinabatur quomodo eum interficeret. Tandem inito consilio ad agamemnonem militem suum misit qui diceret ei

in quiete vidisse ut castra uno die moverentur. Id Agamemnon verum e existimans castra uno die imperat moveri; Ulixes autem

clam noctu magnim pondus auri, ubi tabernaculum Palamedis fuerat, obruit, item epistulam conscriptam phrygi captivo ad Priamum

dat perferendam, militemque suum priorem mittit qui eum non longe a castris interficeret. postero die, cum exercitus in castra

rediret, quidam miles epistulam quam Ulixes scripserat super cadaver phrygis positam ad Agamemnonem attualit, in qua scriptum

fuit: “Palamedi a Priamo missa”; tantumque ei auri pollicetur quantum Ulixes in tabernaculum obruerat, si castra Agamemnonis ut

ei convenerat proderet. itaque palamedes cum ad regem esset productus et factum negaret, in tabernaculum eius ierunt et aurum

effonderunt, quod Agamemnon ut vidit, vere factum esse credidit. Quo facto Palamedes dolo Ulixis deceptus ab exercitu universo

innocens occisus est.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Igino

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti