Paragrafo 10 - Studentville

Paragrafo 10

Post autem

apparatu regio accepti sermonem in multam noctem produximus, cum senex nihil nisi de Africano loqueretur omniaque eius non

facta solum, sed etiam dicta meminisset. Deinde, ut cubitum discessimus, me et de via fessum, et qui ad multam noctem

vigilassem, artior, quam solebat, somnus complexus est. Hic mihi – credo equidem ex hoc, quod eramus locuti; fit enim fere, ut

cogitationes sermonesque nostri pariant aliquid in somno tale, quale de Homero scribit Ennius, de quo videlicet saepissime

vigilans solebat cogitare et loqui – Africanus se ostendit ea forma, quae mihi ex imagine eius quam ex ipso erat notior; quem

ubi agnovi, equidem cohorrui, sed ille: «Ades,» inquit, «animo et omitte timorem, Scipio, et, quae dicam, trade memoriae».

  • Latino
  • Somnium Scipionis di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti