Paragrafo 12 - Studentville

Paragrafo 12

Pro Archia Poeta: versione tradotta del Paragrafo 12

Quaere argumenta si qua potes: numquam enim his neque suo neque amicorum iudicio revincetur. Quaeres a nobis Grati cur tanto opere hoc homine delectemur. Quia suppeditat nobis ubi et animus ex hoc forensi strepitu reficiatur et aures convicio defessae conquiescant. An tu existimas aut suppetere nobis posse quod cotidie dicamus in tanta varietate rerum nisi animos nostros doctrina excolamus; aut ferre animos tantam posse contentionem nisi eos doctrina eadem relaxemus? Ego vero fateor me his studiis esse deditum: ceteros pudeat si qui se ita litteris abdiderunt ut nihil possint ex eis neque ad communem adferre fructum neque in aspectum lucemque proferre: me autem quid pudeat qui tot annos ita vivo iudices ut a nullius umquam me tempore aut commodo aut otium meum abstraxerit aut voluptas avocarit aut denique somnus retardit?

  • Latino
  • Pro Archia Poeta
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti