Paragrafo 17 - Studentville

Paragrafo 17

Tegumen omnibus

sagum fibula aut, si desit, spina consertum: cetera intecti totos dies iuxta focum atque ignem agunt. Locupletissimi veste

distinguuntur, non fluitante, sicut Sarmatae ac Parthi, sed stricta et singulos artus exprimente. Gerunt et ferarum pelles,

proximi ripae neglegenter, ulteriores exquisitius, ut quibus nullus per commercia cultus. Eligunt feras et detracta velamina

spargunt maculis pellibusque beluarum, quas exterior Oceanus atque ignotum mare gignit. Nec alius feminis quam viris habitus,

nisi quod feminae saepius lineis amictibus velantur eosque purpura variant, partemque vestitus superioris in manicas non

extendunt, nudae brachia ac lacertos; sed et proxima pars pectoris patet.

  • Latino
  • Germania
  • Tacito

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti