Paragrafo 18 - Studentville

Paragrafo 18

Sed hoc primum sentio, nisi in bonis amicitiam

esse non posse; neque id ad vivum reseco, ut illi qui haec subtilius disserunt, fortasse vere, sed ad communem utilitatem

parum; negant enim quemquam esse virum bonum nisi sapientem. Sit ita sane; sed eam sapientiam interpretantur quam adhuc

mortalis nemo est consecutus, nos autem ea quae sunt in usu vitaque communi, non ea quae finguntur aut optantur, spectare

debemus. Numquam ego dicam C. Fabricium, M’. Curium, Ti. Coruncanium, quos sapientes nostri maiores iudicabant, ad istorum

normam fuisse sapientes. Quare sibi habeant sapientiae nomen et invidiosum et obscurum; concedant ut viri boni fuerint. Ne id

quidem facient, negabunt id nisi sapienti posse concedi.

  • Latino
  • De Amicitia di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti