Paragrafo 2 - Studentville

Paragrafo 2

Educatus in aula cum Britannico simul

ac paribus disciplinis et apud eosdem magistros institutus. Quo quidem tempore aiunt metoposcopum a Narcisso Claudii liberto

adhibitum ut Britannicum inspiceret constantissime affirmasse illud quidem nullo modo ceterum Titum qui tunc prope astabat

utique imperaturum. Erant autem adeo familiares ut de potione qua Britannicus hausta periit Titus quoque iuxta cubans gustasse

credatur gravique morbo adflictatus diu. Quorum omnium mox memor statum ei auream in Palatio posuit et alteram ex ebore

equestrem quae Circensi pompa hodieque praefertur dedicavit prosecutusque est.

  • Latino
  • Vita dei Cesari (Titus) di Gaio Svetonio
  • Svetonio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti