Vita dei Cesari (Titus) di Gaio Svetonio

Vita di

Tito

Paragrafo 3

In puero statim corporis animique dotes exsplenduerunt magisque ac magis deinceps per aetatis gradus; forma egregia et cui non minus auctoritatis inesset quam gratiae praecipuum robur quamquam neque procera statura et ventre paulo proiectiore; memoria singularis docilitas ad omnis fere tum belli tum pacis artes. Armorum et equitandi peritissimus Latine Graeceque vel in orando vel […]

Paragrafo 1

Titus cognomine paterno amor ac deliciae generis humani (tantum illi ad promerendam omnium voluntatem vel ingenii vel artis vel fortunae superfuit et quod difficillimum est in imperio: quando privatus atque etiam sub patre principe ne odio quidem nedum vituperatione publica caruit) natus est III. Kal. Ian. insigni anno Gaiana nece prope Septizonium sordidis aedibus cubiculo […]

Paragrafo 2

Educatus in aula cum Britannico simul ac paribus disciplinis et apud eosdem magistros institutus. Quo quidem tempore aiunt metoposcopum a Narcisso Claudii liberto adhibitum ut Britannicum inspiceret constantissime affirmasse illud quidem nullo modo ceterum Titum qui tunc prope astabat utique imperaturum. Erant autem adeo familiares ut de potione qua Britannicus hausta periit Titus quoque iuxta […]

Paragrafo 4

Tribunus militum et in Germania et in Britannis meruit summa industriae nec minore modestiae fama sicut apparet statuarum et imaginum eius multitudine ac titulus per utramque provinciam. Post stipendia foro operam dedit honestam magis quam assiduam eodemque tempore Arrecinam Tertullam patre eq. R. sed praefecto quodam praetorianarum cohortium duxit uxorem et in defunctae locum Marciam […]

Paragrafo 5

Galba mox tenente rem p. missus ad gratulandum quaqua iter convertit homine quasi adoptionis gratia arcesseretur. Sed ubi turbari rursus cuncta sensit redit ex itinere aditoque Paphiae Veneris oraculo dum de navigatione consulit etiam de imperii spe confirmatus est. Cuius brevi compos et ad perdomandam Iudaeam relictus novissima Hierosolymorum oppugnatione duodecim propugnatores totidem sagittarum confecit […]

Paragrafo 6

Neque ex eo destitit participem atque etiam tutorem imperii agere. Triumphavit cum patre censuramque gessit una eidem collega et in tribunicia potestate et in septem consulatibus fuit; receptaque ad se prope omnium officiorum cura (cum patris nomine et epistolas ipse dictares et edicta conscriberet orationesque in senatu recitaret etiam quaestoris vice) praefecturam quoque praetorii suscepit […]

Paragrafo 7

Praeter saevitiam suspecta in eo etiam luxuria erat quod ad mediam noctem comissationem cum profusissimo quoque familiarum extenderet; nec minus libido propter exoletorum et spadonum greges propterque insignem reginae Berenices amorem cum etiam nuptias pollicitus ferebatur; suspecta rapacitas quod constabat in cognitionibus patris nundinari praemiarique solitum; deinque propalam alium Neronem et opinabantur et praedicabant. At […]

Paragrafo 8

Natura autem benivolentissimus cum ex instituto Tiberi omnes dehinc Caesares beneficia a superioribus concessa principibus aliter rara non haberet quam si eadem iisdem et ipsi dedissent primus praeterita omnia uno confirmavit edicto nec a se peti passus est. In certis vero desideriis hominum obstinatissime tenuit ne quem sine spe dimitteret; quin et admonentibus domesticis quasi […]

Paragrafo 9

Pontificatum maximum ideo se professus accipere ut puras servaret manus fidem praestitis nec auctorem posthac cuiusquam necis nec conscius quamvis interdum ulciscenti causa non deesset sed periturum se potius quam perditurum adiurans. Duos patricii generis convicto in adfectationem imperii nihil amplius quam ut desisteret monuit docens principatum fato dati si quid praeterea desiderarent promitteres se […]

Paragrafo 10

Inter haec morte praeventus est maiore hominum damno quam suo. Spectaculis absolutis in quorum fine populo coram ubertim fleverat Sabinos petiit aliquanto tristior quod sacrificanti hostia aufugerat quodque tempestate serena tonuerat. Deinde ad primam statim mansionem febrim nactus cum inde lectica transferretur suspexisse dicitur dimotis plagulis caelum multumque conquestus eripi sibi vitam immerenti; neque enim […]